- AGAPAE
- AGAPAEconvivia, quae in Ecclesia primitiva post sacram Synaxin, inter Christianos, celebrabantur; in ipsis templis, charitatis mutuae, unde illis nomen, contestandae et confirmandae ergo. Sed iam S. Pauli tempote abusus irrepsit, 1 Corinth. c. 11. v. 17. Unde postmodum abolita. Tertullian. Apol. c. 39. Minutius Felix, in Octavio. Clem. Alex. Paedag l. 12. etc. Haberi autem solebant imprimis, tempore natalitiô, exsequiali, et nuptiali, secundum Greg. Nazianz. Spelmanno Agapae, convivia erant fraterna Ecclesiastici coetus priscis tem poribus, ex collatis donis, instructa, ad Christianam charitatem fovendam, et pauperes recreandos, quod utrumque ipsa vox, quae Graeca est, notat. Earum mentio Ep. Iudae v. 12. Ουτοίεἰσιν, εν ταῖς ἀγάπαις ὑμῶν ςπιλάδες, Hi sunt in Agapis vestris maculae: ubi alii reddunt, in epulis. Erasmus, inter charitates vestras. Illas pulchre describit Tertullian. in Apolog c. 39. ubi, inter alia, Cena, inquit, nostra de nomine rationem sui ostendit, vocatur enim ἀγάπη, id quod dilectio penes Graecos est. Sublatae sunt ob abusus Conciliô Laodicenô A. C. 364. Vide eius can. 25. Conc. 5. et 6. Constant. A. C. 69. can. 74. Quod non oportet in Dominicis locis vel Ecclesiis, eas quae dicuntur, Agapas, i. e. charitates facere: et intus in aede comedere et accubitus sternere. Et Distinct. 42. c. 1. Qui fideliter Agapas, i. e. convivia pauperibus exhilbent. In eadem Distinct. occurrit quoque Agape, nonsemel. Quandoque etiam pro Cena Domini vox usurpata reperitut. Vide Spelmannum Gloss. Secundum alios Agape seu convivium sacrum, non unius generis apud Veteres fuit. Instituebant enim hi Agapas, trium imprimis rerum gratiâ, Nuptiarum videl. in quibus invitabatur ipsemet Episcopus, dicebanturque Agapae Nuptiates seu connubiales; Festivitatum sanctorum Martyrum, quae appellabantur Agapae Natalitiae, et siebant in templis, et Funerum seu Exsequiarum tandem, quae Agapae Funerales nominabantur; de quibus ultimis Clemens l. 8. Const. (ut dicuntur) Apostolic. C. 44. qui in exsequiis mortuorum ad convivium funebre invitati estis, ordine et timore Dei epulamini, ut nossitis preces pro defunctis exhidere Deo. Earum magnificentia a S. Paulino, de Aletio, qui pro Rufina uxore, in Basilica Vaticana, eas celebrârat, scribente, his commendatur: Patronos animarum nostrarum pauperes, qui totâ Româ stipem meritant, multitudinem in Autam Apostolicam congregâsti (pauperes enim, inter alios his conviviis fuisse adhibitos, docet Origenes in Hiob. l. 10.) Pulchrô equidem tantô operis tui spectaculô pascor. Videre enim nubi videor tota illd religiosa miserandae plebis examina, illos pietatis divinae alumnos tanti influere penitus agminibus, in amplissimam gloriosi Petri Basilicam, ut pro ianuis atrii, et pro gradibus campi spatia coarctentur, Ep. 81. etc. Postea, ut dictum, abusu invalescente et haec et illa convivia, omnesque Agapae desierunt, Conciliorum interdictô; Remanet tamen simile quiddam hodieque in Orientali Ecclesiâ, ubi Festivitatum et Funeralium tempore, convivia sacra publice exhibentur, quamvis non intra Templa, sed penes ipsa sub dio, vel in privatis quoque aedibus, iuxta id, quod Gregorius l. 9. Ep. 71. Anglis noviter ad fidem conversis perscripserat; permittendo eis scil. ut non longe a templis, in tuguriis virentibus, frondlibusfabricatis, talia convivia recolerentur. Cuiusmodi convivium sumptuosissimum Montis Libani, cui ipsemer interfuit, Dominie. Macer describit, habitum A. C. 1624. cum Papae nomine ad Patriarcham accessisset. Celebratum id fuit in Basilica Patriarchali Deiparae Assumptionis, praesentibus Episcopis, magnâ Clericorum catervâ et innumerabili Populi confluxu: cum solô hôc die in Coenobio isto manducandae carnis et animalium mactandorum facultas concedatur. At Patriarcha cum ceteris Monachis et Episcopis eiusdem Ordninis, seorsim comederunt; Antonii enim Abbatis Regulam secuti etiam tum a carne, adeoque in perpetuum indispensabili lege abstinent, etc. Etiam vero in ruralibus Insulae Melitensis Ecclesiis, quum festum aliquod celebratur, solent, post Vesperarum sollennitatem, buccellas una cum fructibus populo distribuere: Graeci autem placentas et subcinericeos panes distribuunt; at in exsequiis dant frumenti granum coctum et benedictum, quod condimentis variis edulacare solent, et Κόλυβα vocant, quô de ritu vide infra in voce Coccia, et plura hanc in rem apud Macros Fratres in Hierolexico: Addo saltem, quod et in aliquibus Galliae Hispaniaeque locis Agapas adhuc in usu esse, refert Casalius, et videtur tale aliquid colligi posse, ex lapide S. Ildefonsi Altaris in Aede sacra Hispanorum S. Iacobi Romae, ex lisd. etc. Quia vero communibus illis conviviis, de quibus supra, pauperes adhibebantur, corumque quodammodo causâ illa peragebantur; hinc factum, ut postmodum Agape, pro eleemosyna sumeretur. Unde B. Augustinus Fausto Manichaeo respondens, qui Christianos sacrificia vertisse in Agapes et idola in martyres etc. calumniabatur, Agapes nostrae, inquit, panperes pascunt, sive frugibus, sive carnibus. l. 20. contra eum, c. 4. et 20. Et veteres Glossae ad can. 7. Concilii Laodiceni, convivium pauperum Agapen vocant. Herigerus Lobiensis in Vita S. Ursmari:Indicens Agapen simul et Ieiunia crebra,Inde Agapen ad ostium petere, in Vita Vodali Benedicti num. 5. per singielos dies Agapen facere pauperibus, in Vita Alberti Abbatis Cambronensis num. 13. ut alia omittam. Vide Car. du Fresne Glossat. et Auctores illi magnô numerô hanc in rem laudatos, Salmas. inprimis de Iure Attico et Rom. c. 3. et 4. Apud eundem discimus ex Marculfo l. 1. Form. 51. vocem Agape, i. c. Latine Charitas, titulum etiam fuisse olim honorarium: Ita enim hic, Uberem strenuitatis vestrae Agapen ergo nos potissimô iure flagrantem literarum serie non omittimus excitare. Vide Ionam Praefat. in Vitam S. Columbani. Ita et Graeci Α᾿γάπην non semel usurpant, docente Meursiô, etc. Plura hanc in rem vide apud virum Cl. Ioh. Casp. Suicerum Thesaur. Eccles. in hac voce: adde infra dicenda, voce Charitas, item Diaconia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.